ViSióN
Cubriremos Bucaramanga
Euangelium suum Iohannes euangelista sic orsus est: In principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum; hoc erat in principio apud deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est in ipso uita erat, et uita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Fuit homo missus a deo cui nomen erat Iohannes; hic uenit in testimonium ut testimonium perheberet de lumine ut omnes crederent per illum. Non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux uera quae inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum; actus est, et mundus eum non cognouit. In propria uenit, et sui eum non receperunt.



















